Hľadaný výraz: Ex 39,27-31, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
27 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius 28 et tiaram et ornatum mitrarum ex bysso, feminalia quoque linea ex bysso retorta, 29 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura ac cocco, arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Moysi. 30 Fecerunt et laminam diadema sanctitatis de auro purissimo; scripseruntque in ea opere caelatoris: “ Sanctum Domino ”; 31 et strinxerunt eam desuper cum tiara vitta hyacinthina, sicut praeceperat Dominus Moysi.

1

mail   print   facebook   twitter